Conventiculum Rusticum Vasintoniense

 
habebitur mense Iunio exeunte ineunteque mense Iulio anni MMV
in media Vasintonia Civitate in regione Aqualbensi (Wenatchee).
Sessiones praeparatoriae: d. 22o et 23o m. Iunii
Conventiculum Rusticum praecipuum: de d. 24o usque per diem 29um m. Iunii
Excursio Stehecinana: de d. 30 o m. Iunii ad d. 3um  m. Iulii
Moderabuntur
▪Stephanus Berard, Ph.D., professor linguarum apud Studiorum Collegium Vallis Aqualbensis
▪Iacobus Dobreff, M.A., Gradus Doctoralis Candidatus apud Vniversitatem Lundiensem atque unus ex editoribus illius "Axel Oxenstierna Correspondence Project"  
▪David Morgan, Ph.D., Professor linguae Francogallicae apud Studiorum Vniversitatem Furman Carolinensem Meridionalem
Aderunt et alii moderatores volubiliter Latine loqui valentes.
Vt nomen ad conventiculum participandum des, invise situm apud http://www.wenval.cc/boreoccidentales/boreo_latin/conventiculum.asp .

Hoc Conventiculum Rusticum optimam praebebit occasionem sermonem Latinum vivissimo modo exercitandi, nam singulis fere diebus excursionem didascalicam et ambulatoriam faciemus in qua licebit participibus non solum sermones sponte conserere sed etiam omnia quae viderint sermone Latino, adiuvantibus moderatoribus, fuse describere: arbores et plantas, montes et moles glaciales, fluvios, animalia, aves, insecta, caelum aliaque multa. Imprimis placebit huiusmodi conventiculum eis quibus cordi sint variae amoenitates locorum quique ament amice garrientes, linguae peritiam meliorem facientes silvas et montes et alia loca rustica perlustrare. Ambulationes et faciles et paulo difficiliores cotidie fieri poterunt, necnon volentibus erit etiam saepius occasio arduarum ambulationum montiumve ascensuum suscipiendorum.
Vltimi tres dies duaeque noctes conventiculi excursioni dabuntur Stehecinanae, scilicet in viculum nomine Stehecinum (Anglice Stehekin) inter ipsos Cataractarum (Cascades) Montium septentrionalium vertices situm. Cum nonnisi via aquatica possit adiri Stehecinum, conventiculi participes die 30o mensis Iunii 55 milia passuum per Chelanum Lacum (Lake Chelan) ad vicum vehentur dieque 3o mensis Iulii revertentur Aquas Albas (Wenatchee). Dies primum et secundum m. Iulii, quos omnino in locis Stehecino circumiacentibus degemus, participes verisimiliter in manus minores inter se diversa agere cupientes dividentur. Licebit profecto eis qui iter Stehecinum facere nolint maturius ex conventiculo discedere.

Quibus sit Idoneum Conventiculum
Aeque invitantur et ludi magistri et praeceptores scholarum superiorum et professores, enixeque commendamus conventiculum hoc studiosis linguarum classicarum graduatis non tantum quod facultas Latine dicendi peritiam et legendi et scribendi mirum in modum corroborat verum etiam quod, ut Latinitas viva, quae nobis cordi est et ad quam nitimur, prorsus renascatur, imprimis necesse est ipsis futuris praeceptoribus linguam nostram pro instrumento omnino ad vivendum apto habere eamque ut omnibus demum rebus humanis, vel modernissimis, exprimendis parem tractent et doceant. Etiam eos qui fundamenta grammatica Latina didicerint Latineque iam satis bene legere valeant necdum tamen Latine colloqui possint ex animo cohortamur ut hoc conventiculum participent primosque suos sermones Latinos nobiscum serant. In conventiculis nostris colloquio Latino datis nullo modo est eis trepidandum erubescendumve qui nondum Latine locuti sint; nam nos fere omnes potius nuper quam pridem initium Latine loquendi fecimus, cuius initii difficultatem funditus comprehendimus.
Omnibus qui aliquot loquelae Latinae elementa generalia exercitare velint erit occasio tribus diebus ante conventiculum incohatum adveniendi ut diebus 22o et 23o mensis Iunii varias res familiariores una cum Stephano Berard et Iacobo Dobreff et forsan aliis moderatoribus Latino sermone celebrent, verba nova locutionesque utiles discant, linguam sibi aliquantum solvant, fiduciam loquendi firment.

Sessiones Praeparatoriae: Aquis Albis
Sessiones praeparatoriae diebus 22o et 23o in Collegio Vallis Aqualbensis (Wenatchee Valley College) habebuntur. Noctibus 21a et 22a participes mansionem aut privatam et gratuitam aut in deversorio modici pretii habebunt—aut ex arbitrio in areis excubatoriis urbi proximis in tentoriis vehiculisve habitabilibus mansitare poterunt.
Vrbs Aquae Albae in civitatis Vasintoniae media parte sita est ad latus orientale illorum montium continuorum quibus est nomen Cataractae (Cascades) atque ad ripam Columbiae Amnis, in America Septentrionalis post Mississippiam magnitudine secundi. Vasintonia media varietatem insolitam locorum ac “microclimatum” continet, quamobrem est situs rerum naturae ordini visendo observandoque peridoneus. Sunt ibi complura systemata montana, montes ignivomi, loca vulcanica, conformationes geologicae detectae, moles glaciales campique conglaciati, silvae conigerae et caducae necnon silvae pluviales, flumina, rivi, rivuli, cataractae, fluminum vada candicantia, prata et plana herbida, tractus agriculturae dediti, pomaria, deserta loca et semiarida et omnino arida.
Ipsa “urbs,” quae dicitur, Aquae Albae, “Caput Mundi Mala Colentis,” ut quidem nuncupatur, in “umbra pluviali” (sc. loco a quo imbres coerceantur) Cataractarum Montium iacet atque media in regione agraria irrigata Vasintoniensi. Vtpote temperie satis aprica praedita, Vallis Aqualbensis a multis petitur ea oblectamenta agere volentibus quae foris agi possint. Incantati Montes, proximum systema montium praeruptorum basalticorum, dimidia hora autocinetica Aquis Albis distantes, usque 7,000 fere pedum altitudinem silvis conigeris Alpinis frondent. Montium Incantatorum summum cacumen, Stuart Mons (9,416 pedes / 2,870 metra altus), septentrionali in latere tribus systematibus molium glacialium obtectum est.
Iter autoraedarium montuosum inter Seattlum et Aquas Albas, sive per Viam Publicam 2 sive per Viam Interstatalem 90 et Viam Publicam 97, satis quidem magnificum sed semitis in altissimis montium partibus haud comparandum, properantes circiter duabus horis et dimidia conficient, otiosius itinerantes tribus. Vrbs Aquae Albae aditur et aërie per Aëriportum Memorialem Pangborn et ferriviarie (Amtrak) et laophorice (Greyhound).
Conventiculum Praecipuum: in Villa “Faciei Sordidae”
Conventiculi pars praecipua, scilicet itinere Stehecinano prior, in perpulchra villa rustica “Dirty Face Lodge” habebitur, cuius est inscriptio Interretialis www.dirtyfacelodge.com <http://www.dirtyfacelodge.com>. Noctibus a 23a ad 29am Iunii mensis ibidem deversabimur, quamquam eis qui velint erit etiam facultas excubandi. Villa, culina et natabulo et thermis scatebrosis instructa, in silva sita est prope Lacum Aqualbensem, haud procul a semitis per quas Latine loquentes ambulabimus. Sessiones generales et acroases de rebus naturalibus in ipsa villa habebuntur.
Iter Stehecinanum: in Villa Stehecinana
Villae Stehecinanae Cataractarum Septentrionalium (North Cascades Stehekin Lodge), cuius situs supra descriptus est, pagina domestica aditur apud <http://www.stehekin.com>.
De Pretiis et Cibis
Discpulis aut toti conventiculo aut parti interesse volentibus erit solvendum pretium aditiale 75 thalerorum ante diem 10um mensis Aprilis anni MMV.  Ceteris solvendi erunt 100 thaleri.  Vni cuique suademus ut citissime locum in Conventiculo Rustico reservandum curet, nam non erunt plus 25 loca.
Pleraque prandia in ipsis ambulationibus sumentur. Cunctis in ambulationibus erit cuique participi et prandium et aqua portanda. Qui velint cenabunt una, Latine usque colloquen¬tes, sive in aedibus nostris sive in cuiusque loci cauponis.
Sessionum Praeparatoriarum participibus erunt Aquis Albis variae mansionis facultates.  Deminuto pretio apud deversorium nomine Caupona Pomaria pernoctare poterunt (Orchard Inn: http://www.ohwy.com/wa/q/qq140495.htm; tel: 509-662-3443).  Quo in xenodochio deversari volentes solvent singulis noctibus $54 pro conclavi simplici, $59 pro conclavi duplici, sc. solvet quisque ex duplex conclave com¬muni¬can¬ti¬bus $29.50.  Suademus ut sessionum praeparatoriarum participes ad noctes 21am et 22am mensis Iunii conclave quam primum reservent, “conventiculi Latini” mentionem facientes ut pretium accipiant deminutum.  Series quattuor conclavium (duorum duplicium et duorum simplicium) iam asservata est nomine Stephani Berard, a quo confirmationis numeri accipi possunt.  Cui seriei facile erit mature petentibus plura addere conclavia.  Conclave sibi reservantes mansi¬onis rationem a chartula creditoria Stephani propriam ad chartulam transferant!
Sunt autem Aquis Albis alia deversoria multa, quorum nomina inscriptionesque in Interete facile comperiri possunt (inscriptis scilicet verbis indagatoriis “Wenatchee Washington Hotels”).  Sunt etiam prope Aquas Albas multi campi excubatorii, sicut “Wenatchee Confluence State Park” (509-664-6373), qui omnium proximus est, necnon et “Lincoln Rock State Park” (509-884-8702) et “Squilchuck State Park” (509-664-6373) aliique.
In Villa Faciei Sordidae, ubi septem dies deversabimur, propterea quod Collegium Vallis Aqualbensis, Maecenas noster, societas commodi publici est, pretia solvemus deminuta.
▪Qui proprium conclave simplex, lecto magno instructum, habere volunt 37 fere thaleros pro singulis noctibus, sc. $260 pro tota septimana solvent.  (Hoc temporis restant talia conclavia tantum duo.)
▪Est unum conclave duplex, duobus lectis instructum, cuius inquilinus quisque tantum $200 solvet sive $28.57 pro nocte.
▪Est etiam unum conclave magnum triplex, tribus lectis instructum, cuius inquilinius quisque 133 tantum thaleros solvet sive $19 pro nocte.
▪Fieri potest ut unus alterve in villa pernoctans particeps alterum invitet ut in conclavi suo “intus excubet.”  Qui “intus excubantes” solvent $10 pro nocte.  De talibus collocationibus quibuscumque faciatis quaesumus Stephanum certiorem.
Notate bene: Qui primi locum in villa petent hospitii genus praedilectum accipient!
▪Qui in Villae Faciei Sordidae campo excubare volunt solvent $7.50 singulis pro noctibus (sive summam $52.50) ut excubent et $73 ut villae commodis septem dies utantur.  Ad summam igitur solvent  $127.50.  
▪Alibi excubare volentes camporum excubatoriorum magnam copiam invenient, quorum proximus est “Lake Wenatchee State Park” (509-763-3101).  Extra villae nostrae campum excubantes solvent $73 ut villae commodis septem dies utantur.  (Sed de stipendio ad hoc pretium exsolvendum discipuli rogent Stephanum!)
In Villa Stehecinana pretia deversandi, quae plerumque maiora erunt quam apud Villam Faciei Sordidae, fluctuant inter $150 et $300 pro trinis noctibus.  Multi conclave cum alio vel aliis communicare volent.  Omnibus qui et ad conventiculum et ad iter Stehecinanum nomina dederint suppeditabitur index inscriptionum participum quo facilius singuli sibi contubernalem inveniant.  Est etiam proxime villam campus excubatorius pulcher si quis excubare velit.  Eis qui ex longinquo venerint suppeditari poterunt forsan et tentoria et sacci dormitorii aliquot, scilicet ne multa instrumenta excubatoria aëroplanis sint advehenda.
Notate bene: Qui primi locum in villa petent hospitii genus praedilectum accipient!
Horno erit forsan et fiscus studentilis generalis quo succurretur discipulis ad singula varia solvenda, velut itinera coenautocinetica intra Vallem Stehecinanam facienda, birotas conducendas, etc.  
Vectura in cymba cui nomen “Lady Express” (apud www.ladyofthelake.com <http://www.ladyofthelake.com>) 47 thaleris constabit.